[1]Alleluja. Laudate nomen Dominum; laudate, servi, Dominum: [2]qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. [3]Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. [4]Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israël in possessionem sibi. [5]Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. [6]Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. [7]Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis. [8]Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. [9]Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus. [10]Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes: [11]Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan; [12]et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. [13]Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. [14]Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. [15]Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. [16]Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. [17]Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. [18]Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. [19]Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino. [20]Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino. [21]Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top