«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
[1]In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me; [No book]
[2]tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. [No book]
[3]Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti; [No book]
[4]et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. [No book]
[5]Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. [No book]
[6]Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. [No book]
[7]Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? [No book]
[8]Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. [No book]
[9]Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, [No book]
[10]etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. [No book]
[11]Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis. [No book]
[12]Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. [No book]
[13]Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ. [No book]
[14]Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. [No book]
[15]Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terræ. [No book]
[16]Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. [No book]
[17]Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum. [No book]
[18]Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. [No book]
[19]Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me; [No book]
[20]quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas. [No book]
[21]Nonne qui oderunt te, Domine, oderam? et super inimicos tuos tabescebam? [No book]
[22]Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. [No book]
[23]Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas. [No book]
[24]Et vide si via iniquitatis in me est; et deduc me in via æterna. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Top