«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Enoch (1917)
1Eno(Cha)
[1]Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. [No book]
[2]Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. [No book]
[3]Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. [No book]
[4]Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum. [No book]
[5]Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. [No book]
[6]Absorpti sunt juncti petræ judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt. [No book]
[7]Sicut crassitudo terræ erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum. [No book]
[8]Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. [No book]
[9]Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. [No book]
[10]Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam. [No book]
Legend
[Gg: Text found only in Greek Akhmim]]
[E: Text found only in Ethiopic]]
<Restored text>
[Interpolation or note]
(Editor's addition or note)
Source: unbound.biola.edu
Translation: R. H. Charles, D. Litt., D.D. (1917)
Source: sacred-texts.com
Top