[1]In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. [2]Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum. [3]Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. [4]Tu autem in sancto habitas, laus Israël. [5]In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. [6]Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. [7]Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. [8]Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. [9]Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. [10]Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. [11]In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu; [12]ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. [13]Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. [14]Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. [15]Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. [16]Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. [17]Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, [18]dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. [19]Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. [20]Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice. [21]Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. [22]Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. [23]Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te. [24]Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum. [25]Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis; nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me. [26]Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. [27]Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt eum; vivent corda eorum in sæculum sæculi. [28]Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium; [29]quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. [30]Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. [31]Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi. [32]Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top