«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Enoch (1917)
1Eno(Cha)
[1]In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levai animam meam. [No book]
[2]Deus meus, in te confido; non erubescam. [No book]
[3]Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. [No book]
[4]Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. [No book]
[5]Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. [No book]
[6]Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. [No book]
[7]Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. [No book]
[8]Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. [No book]
[9]Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. [No book]
[10]Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. [No book]
[11]Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim. [No book]
[12]Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. [No book]
[13]Anima ejus in bonis demorabitur; et semen ejus hæreditabit terram. [No book]
[14]Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. [No book]
[15]Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. [No book]
[16]Respice in me, et miserere mei; quia unicus et pauper sum ego. [No book]
[17]Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt; de necessitatibus meis erue me. [No book]
[18]Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. [No book]
[19]Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. [No book]
[20]Custodi animam meam, et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te. [No book]
[21]Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te. [No book]
[22]Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis. [No book]
Legend
[Gg: Text found only in Greek Akhmim]]
[E: Text found only in Ethiopic]]
<Restored text>
[Interpolation or note]
(Editor's addition or note)
Source: unbound.biola.edu
Translation: R. H. Charles, D. Litt., D.D. (1917)
Source: sacred-texts.com
Top