[1]Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. [2]Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; [3]multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. [4]Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. [5]Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. [6]Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. [7]Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. [8]Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. [9]Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top