«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Fragments of Papias
Papias
[1]Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. [No book]
[2]Ex Sion species decoris ejus: [No book]
[3]Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida. [No book]
[4]Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum. [No book]
[5]Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. [No book]
[6]Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. [No book]
[7]Audi, populus meus, et loquar Israël, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum. [No book]
[8]Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. [No book]
[9]Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos; [No book]
[10]quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. [No book]
[11]Cognovi omnia volatilia cæli; et pulchritudo agri mecum est. [No book]
[12]Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo ejus. [No book]
[13]Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? [No book]
[14]Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. [No book]
[15]Et invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me. [No book]
[16]Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? [No book]
[17]Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. [No book]
[18]Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. [No book]
[19]Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. [No book]
[20]Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum. [No book]
[21]Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. [No book]
[22]Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat. [No book]
[23]Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top