[1]In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. [2]Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me. [3]Conculcaverunt me inimici mei tota die; quoniam multi bellantes adversum me. [4]Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. [5]In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro. [6]Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. [7]Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, [8]pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. [9]Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua; [10]tunc convertentur inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. [11]In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. [12]In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi: [13]quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top