«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Enoch (1917)
1Eno(Cha)
[1]In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. [No book]
[2]Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus. [No book]
[3]Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. [No book]
[4]Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. [No book]
[5]Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis; [No book]
[6]turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. [No book]
[7]Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. [No book]
[8]Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. [No book]
[9]De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit [No book]
[10]cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. [No book]
[11]Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. [No book]
[12]Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili, [No book]
[13]et ei qui aufert spiritum principum; terribili apud reges terræ. [No book]
Legend
[Gg: Text found only in Greek Akhmim]]
[E: Text found only in Ethiopic]]
<Restored text>
[Interpolation or note]
(Editor's addition or note)
Source: unbound.biola.edu
Translation: R. H. Charles, D. Litt., D.D. (1917)
Source: sacred-texts.com
Top