«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Enoch (1917)
1Eno(Cha)
[1]In finem. Pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. [No book]
[2]Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob. [No book]
[3]Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum, cum cithara. [No book]
[4]Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ; [No book]
[5]quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. [No book]
[6]Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat audivit. [No book]
[7]Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. [No book]
[8]In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. [No book]
[9]Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, [No book]
[10]non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. [No book]
[11]Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. [No book]
[12]Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. [No book]
[13]Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. [No book]
[14]Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, [No book]
[15]pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. [No book]
[16]Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. [No book]
[17]Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. [No book]
Legend
[Gg: Text found only in Greek Akhmim]]
[E: Text found only in Ethiopic]]
<Restored text>
[Interpolation or note]
(Editor's addition or note)
Source: unbound.biola.edu
Translation: R. H. Charles, D. Litt., D.D. (1917)
Source: sacred-texts.com
Top