«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Sonnini Manuscript: The Lost Chapter 29 of Acts
Acts29
[1]Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. [No book]
[2]Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? [No book]
[3]Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. [No book]
[4]Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. [No book]
[5]Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terræ. [No book]
[6]Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. [No book]
[7]Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. [No book]
[8]Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top