[1]Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis;[2]diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.[3]Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ![4]Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.[5]Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?[6]Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.[7]Sicut lætantium omnium habitatio est in te.