[1]Psalmus cantici, in die sabbati. [2]Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. [3]Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem; [4]in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara. [5]Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. [6]Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. [7]Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. [8]Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi; [9]tu autem Altissimus in æternum, Domine. [10]Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. [11]Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. [12]Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. [13]Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. [14]Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. [15]Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: [16]ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top