|
[1]Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. |
[No book] |
[2]Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. |
[No book] |
[3]Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: |
[No book] |
[4]et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. |
[No book] |
[5]Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi: Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera. |
[No book] |
[6]Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. |
[No book] |
[7]Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. |
[No book] |
[8]Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. |
[No book] |
[9]Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. |
[No book] |
[10]Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo, |
[No book] |
[11]habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. |
[No book] |
[12]Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: |
[No book] |
[13]ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres. |
[No book] |
[14]Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. |
[No book] |
[15]Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. |
[No book] |
[16]Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. |
[No book] |
[17]Et mensus est murum ejus centem quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. |
[No book] |
[18]Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. |
[No book] |
[19]Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis: secundum, sapphirus: tertium, calcedonius: quartum, smaragdus: |
[No book] |
[20]quintum, sardonyx: sextum, sardius: septimum, chrysolithus: octavum, beryllus: nonum, topazius: decimum, chrysoprasus: undecimum, hyacinthus: duodecimum, amethystus. |
[No book] |
[21]Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. |
[No book] |
[22]Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. |
[No book] |
[23]Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. |
[No book] |
[24]Et ambulabunt gentes in lumine ejus: et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam. |
[No book] |
[25]Et portæ ejus non claudentur per diem: nox enim non erit illic. |
[No book] |
[26]Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. |
[No book] |
[27]Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni. |
[No book] |