«
Peshitta NT (Khabouris)
PesNT(Kha)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]אחי צבינא דלבי ובעותי דלות אלהא חלפיהונ דנחונ [1]Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
[2]מסהד אנא גיר עליהונ דטננא דאלהא אית בהונ אלא לו בידעתא [2]Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
[3]כאנותה גיר דאלהא לא ידעו אלא בעו דכאנותא דנפשׁהונ נקימונ ומטל הנא לכאנותה דאלהא לא אשׁתעבדו [3]Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
[4]סכה גיר דנמוסא משׁיחא הו לכאנותא לכל דמהימנ [4]Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
[5]מושׁא גיר הכנא כתב כאנותא דבנמוסא דמנ דנעבד הלינ נחא בהינ [5]Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
[6]כאנותא דינ דבהימנותא הכנא אמרא דלא תאמר בלבכ דמנו סלק לשׁמיא ואחת למשׁיחא [6]Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
[7]ומנו נחת לתהומא דשׁיול ואסק למשׁיחא מנ בית מיתא [7]aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
[8]אלא מנא אמר קריב הו לכ פתגמא לפומכ וללבכ הדא הי מלתא דהימנותא דמכרזינ חננ [8]Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
[9]ואנ תודא בפומכ במרנ ישׁוע ותהימנ בלבכ דאלהא אקימה מנ בית מיתא תחא [9]Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
[10]לבא גיר דמהימנ בה מזדדק ופומא דמודא בה חיא [10]Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
[11]אמר גיר כתבא דכל דמהימנ בה לא נבהת [11]Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
[12]ובהדא לא פרשׁ לא ליהודיא ולא לארמיא חד הו גיר מריא דכלהונ דעתיר בכל דקרא לה [12]Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
[13]כל גיר דנקרא שׁמה דמריא נחא [13]Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
[14]איכנא הכיל נקרונ לאינא דלא הימנו בה או איכנא נהימנונ להו דלא שׁמעוהי או איכנא נשׁמעונ דלא מכרזנא [14]Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?
[15]או איכנא נכרזונ אנ לא נשׁתלחונ איכ דכתיב דמא יאינ רגליהונ דמסברי שׁלמא ודמסברי טבתא [15]quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
[16]אלא לא הוא כלהונ אשׁתמעו לסברתא דאונגליונ אשׁעיא גיר אמר מרי מנו הימנ לברת קלנ [16]Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
[17]מכיל הימנותא מנ משׁמע אדנא הי ומשׁמע אדנא מנ מלתא דאלהא [17]Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
[18]אלא אמר אנא דלמא לא שׁמעו והא בכלה ארעא נפקת ברת קלהונ ובסופיה דתביל מליהונ [18]Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
[19]אלא אמר אנא דלמא לא ידע איסריל קדמיא מושׁא הכנא אמר אטנכונ בעמ דלא עמ ובעמא דלא מתטפיס ארגזכונ [19]Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
[20]אשׁעיא דינ אמרח ואמר דאתחזית לאילינ דלא בעאוני ואשׁתכחת לאילינ דעלי לא שׁאלו [20]Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
[21]לאיסריל דינ אמר דפשׁטת אידי יומא כלה לות עמא דמתחרא ולא מתטפיס [21]Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
Source: unbound.biola.edu
Top