«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Biblia Hebraica Stuttgartensia (1977)
BHS
[1]Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. [No book]
[2]Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. [No book]
[3]Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. [No book]
[4]Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. [No book]
[5]Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. [No book]
[6]Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in cælum? id est, Christum deducere: [No book]
[7]aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. [No book]
[8]Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. [No book]
[9]Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. [No book]
[10]Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. [No book]
[11]Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. [No book]
[12]Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. [No book]
[13]Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. [No book]
[14]Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? [No book]
[15]quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! [No book]
[16]Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? [No book]
[17]Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. [No book]
[18]Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. [No book]
[19]Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. [No book]
[20]Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. [No book]
[21]Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu

See information...
Top