«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Enoch (1917)
1Eno(Cha)
[1]Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin: [No book]
[2]non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël: [No book]
[3]Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. [No book]
[4]Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. [No book]
[5]Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. [No book]
[6]Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. [No book]
[7]Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: [No book]
[8]sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. [No book]
[9]Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. [No book]
[10]Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. [No book]
[11]Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur. [No book]
[12]Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? [No book]
[13]Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, [No book]
[14]si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. [No book]
[15]Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quæ assumptio, nisi vita ex mortuis? [No book]
[16]Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. [No book]
[17]Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, [No book]
[18]noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. [No book]
[19]Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. [No book]
[20]Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. [No book]
[21]Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat. [No book]
[22]Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. [No book]
[23]Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. [No book]
[24]Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ? [No book]
[25]Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret, [No book]
[26]et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob. [No book]
[27]Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum. [No book]
[28]Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres. [No book]
[29]Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. [No book]
[30]Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum: [No book]
[31]ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. [No book]
[32]Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. [No book]
[33]O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! [No book]
[34]Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? [No book]
[35]aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? [No book]
[36]Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. [No book]
Legend
[Gg: Text found only in Greek Akhmim]]
[E: Text found only in Ethiopic]]
<Restored text>
[Interpolation or note]
(Editor's addition or note)
Source: unbound.biola.edu
Translation: R. H. Charles, D. Litt., D.D. (1917)
Source: sacred-texts.com
Top