|
[1]Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. |
[No book] |
[2]Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. |
[No book] |
[3]Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. |
[No book] |
[4]Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: |
[No book] |
[5]ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. |
[No book] |
[6]Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, |
[No book] |
[7]sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, |
[No book] |
[8]qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. |
[No book] |
[9]Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: |
[No book] |
[10]caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes: |
[No book] |
[11]sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: |
[No book] |
[12]spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: |
[No book] |
[13]necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. |
[No book] |
[14]Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. |
[No book] |
[15]Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: |
[No book] |
[16]idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: |
[No book] |
[17]nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. |
[No book] |
[18]Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: |
[No book] |
[19]non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus. |
[No book] |
[20]Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. |
[No book] |
[21]Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. |
[No book] |