[1]Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
[2]Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
[3]nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
[4]Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
[5]Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
[6]Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
[7]Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
[8]Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
[9]Nam: non adultaberis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
[10]Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
[11]Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
[12]Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
[13]Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione:
[14]sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
|