«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Second Book of Clement
2Clem
[1]Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. [No book]
[2]Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. [No book]
[3]Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. [No book]
[4]Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. [No book]
[5]Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: [No book]
[6]ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. [No book]
[7]Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. [No book]
[8]Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: [No book]
[9]gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. [No book]
[10]Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. [No book]
[11]Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. [No book]
[12]Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. [No book]
[13]Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. [No book]
[14]Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. [No book]
[15]Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, [No book]
[16]ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. [No book]
[17]Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. [No book]
[18]Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: [No book]
[19]in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. [No book]
[20]Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: [No book]
[21]sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. [No book]
[22]Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. [No book]
[23]Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: [No book]
[24]cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. [No book]
[25]Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. [No book]
[26]Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. [No book]
[27]Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. [No book]
[28]Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. [No book]
[29]Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. [No book]
[30]Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, [No book]
[31]ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, [No book]
[32]ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. [No book]
[33]Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top