[1]Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. [2]Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. [3]Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? [4]an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? [5]Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, [6]qui reddet unicuique secundum opera ejus: [7]iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: [8]iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. [9]Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: [10]gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: [11]non enim est acceptio personarum apud Deum. [12]Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. [13]Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. [14]Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: [15]qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, [16]in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. [17]Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, [18]et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, [19]confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, [20]eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. [21]Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: [22]qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: [23]qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. [24](Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) [25]Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. [26]Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? [27]et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? [28]Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: [29]sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top