«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Epistle to the Laodiceans (Latin)
Lao[LA]
[1]Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? [No book]
[2]Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. [No book]
[3]Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. [No book]
[4]Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris. [No book]
[5]Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? [No book]
[6]secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? [No book]
[7]Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? [No book]
[8]et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. [No book]
[9]Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, [No book]
[10]sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: [No book]
[11]non est intelligens, non est requirens Deum. [No book]
[12]Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. [No book]
[13]Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: [No book]
[14]quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: [No book]
[15]veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: [No book]
[16]contritio et infelicitas in viis eorum: [No book]
[17]et viam pacis non cognoverunt: [No book]
[18]non est timor Dei ante oculos eorum. [No book]
[19]Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: [No book]
[20]quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. [No book]
[21]Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. [No book]
[22]Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: [No book]
[23]omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. [No book]
[24]Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, [No book]
[25]quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum [No book]
[26]in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. [No book]
[27]Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. [No book]
[28]Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. [No book]
[29]An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: [No book]
[30]quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. [No book]
[31]Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top