[1]Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis? [2]Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. [3]Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. [4]Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris. [5]Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? [6]secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? [7]Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor? [8]et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. [9]Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, [10]sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam: [11]non est intelligens, non est requirens Deum. [12]Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. [13]Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: [14]quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: [15]veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: [16]contritio et infelicitas in viis eorum: [17]et viam pacis non cognoverunt: [18]non est timor Dei ante oculos eorum. [19]Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: [20]quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. [21]Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. [22]Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: [23]omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. [24]Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, [25]quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum [26]in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. [27]Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. [28]Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. [29]An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: [30]quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. [31]Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top