«
Peshitta NT (Khabouris)
PesNT(Kha)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]מנא הכיל אמרינ חננ על אברהמ רשׁא דאבהתא דאשׁכח בבסר [1]Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
[2]אלו גיר אברהמ מנ עבדא אזדדק הוא אית הוא לה שׁובהרא אלא לא לות אלהא [2]Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
[3]מנא גיר אמר כתבא דהימנ אברהמ לאלהא ואתחשׁבת לה לזדיקו [3]Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.
[4]למנ דפלח דינ לא מתחשׁב לה אגרה איכ דבטיבו אלא איכ מנ דמתתחיב לה [4]Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
[5]להו דינ דלא פלח אלא הימנ בלחוד במנ דמזדק לחטיא מתחשׁבא לה הימנותה לכאנו [5]Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.
[6]איכנא דאפ דויד אמר על טובה דגברא אינא דאלהא חשׁב לה זדיקותא דלא עבדא כד אמר [6]Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus:
[7]דטוביהונ לאילינ דאשׁתבק להונ עולהונ ואתכסיו חטהיהונ [7]Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
[8]וטובוהי לגברא דלא נחשׁוב לה אלהא חטיתה [8]Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.
[9]הנא הכיל טובא על גזורתא הו או על עורלותא אמרינ חננ גיר דאתחשׁבת לאברהמ הימנותה לכאנו [9]Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.
[10]איכנא הכיל אתחשׁבת לה בגזורתא או בעורלותא לא הוא בגזורתא אלא בעורלותא [10]Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.
[11]אתא הו גיר שׁקלה לגזורתא וחתמא דכאנותא דהימנותה דבעורלותא דנהוא אבא לכלהונ אילינ דמהימנינ מנ עורלותא דתתחשׁב אפ להונ לכאנו [11]Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam:
[12]ואבא לגזורתא לא הוא לאילינ דמנ גזורתא אנונ בלחוד אלא אפ לאילינ דשׁלמינ לעקבתא דהימנותא דעורלותא דאבונ אברהמ [12]et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
[13]לא הוא גיר בנמוסא הוא מולכנא לאברהמ ולזרעה דנהוא ירתא לעלמא אלא בכאנותא דהימנותה [13]Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei.
[14]אלו גיר הלינ דמנ נמוסא הוו ירתא סריקא הות הימנותא ומבטל הוא מולכנא [14]Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.
[15]נמוסא גיר מעבדנא הו דרוגזא כר דלית גיר נמוסא אפ לא עבר נמוסא [15]Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
[16]מטל הנא בהימנותא דבטיבותא נזדדק ונהוא שׁריר מולכנא לכלה זרעה לא לאינא דמנ נמוסא הו בלחוד אלא אפ לאינא דמנ הימנותא הו דאברהמ דאיתוהי אבא דכלנ [16]Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum
[17]איכנא דכתיב דסמתכ אבא לסוגאא דעממא קדמ אלהא הו דהימנת בה דמחא מיתא וקרא לאילינ דלא איתיהונ איכ איתיהונ [17](sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt:
[18]ודלא סברא לסברא הימנ דנהוא אבא לסוגאא דעממא איכ דכתיב דהכנא נהוא זרעכ [18]qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.
[19]ולא אתכרה בהימנותה כד מתבקא בפגרה מיתא דהוא בר מאא שׁנינ ובמרבעא מיתא דסרא [19]Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.
[20]ובמולכנא דאלהא לא אתפלג איכ חסיר הימנותא אלא אתחיל בהימנותא ויהב תשׁבוחתא לאלהא [20]In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:
[21]ואשׁר דמדמ דמלכ לה אלהא משׁכח למגמר [21]plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
[22]מטל הנא אתחשׁבת לה לכאנו [22]Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
[23]ולא הוא מטלתה בלחוד אתכתבת הדא דאתחשׁבת הימנותה לכאנו [23]Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam:
[24]אלא אפ מטלתנ דאפלנ עתיד הו דנחשׁוב אילינ דהימננ במנ דאקימ למרנ ישׁוע משׁיחא מנ בית מיתא [24]sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
[25]דהו אשׁתלמ מטל חטהינ וקמ מטל דנזדקנ [25]qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
Source: unbound.biola.edu
Top