|
[1]Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: |
[No book] |
[2]per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. |
[No book] |
[3]Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: |
[No book] |
[4]patientia autem probationem, probatio vero spem, |
[No book] |
[5]spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. |
[No book] |
[6]Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? |
[No book] |
[7]vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. |
[No book] |
[8]Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, |
[No book] |
[9]Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. |
[No book] |
[10]Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. |
[No book] |
[11]Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. |
[No book] |
[12]Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. |
[No book] |
[13]Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. |
[No book] |
[14]Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. |
[No book] |
[15]Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. |
[No book] |
[16]Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. |
[No book] |
[17]Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. |
[No book] |
[18]Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. |
[No book] |
[19]Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. |
[No book] |
[20]Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: |
[No book] |
[21]ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. |
[No book] |