[1]Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant. [2]Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. [3]Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, [4]et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. [5]Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. [6]Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: [7]quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. [8]Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. [9]Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. [10]Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. [11]Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. [12]Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. [13]Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. [14]Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. [15]Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). [16]Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. [17]Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. [18]Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. [19]Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. [20]Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe: [21]quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. [22]Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. [23]Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. [24]Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? [25]Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus. [26]Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. [27]Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis. [28]Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. [29]Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. [30]Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. [31]Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? [32]Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? [33]Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, [34]quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. [35]Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? [36](Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.) [37]Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. [38]Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, [39]neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top