«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta (Lamsa, 1933)
Pes(Lam)
[1]Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. [No book]
[2]Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. [No book]
[3]Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. [No book]
[4]Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. [No book]
[5]Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. [No book]
[6]Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. [No book]
[7]Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? [No book]
[8]Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. [No book]
[9]Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. [No book]
[10]Attende ne seductus in stultitiam humilieris. [No book]
[11]Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. [No book]
[12]Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. [No book]
[13]Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. [No book]
[14]Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. [No book]
[15]Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. [No book]
[16]Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas: [No book]
[17]audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. [No book]
[18]Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. [No book]
[19]Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. [No book]
[20]Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. [No book]
[21]Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. [No book]
[22]Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem? [No book]
[23]Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. [No book]
[24]Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. [No book]
[25]Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. [No book]
[26]Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum. [No book]
[27]Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. [No book]
[28]Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. [No book]
[29]Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. [No book]
[30]Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. [No book]
[31]Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. [No book]
[32]Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: George M. Lamsa
Source: studybible.info
Top