[1]Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam:
[2]et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
[3]Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:
[4]et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,
[5]et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
[6]Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum.
[7]Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.
[8]Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
[9]Non est speciosa laus in ore peccatoris,
[10]quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
[11]Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris.
[12]Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.
[13]Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
[14]Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:
[15]adjecit mandata et præcepta sua.
[16]Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
[17]Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
[18]Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:
[19]quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
[20]Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
[21]Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:
[22]non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
|