|
[1]Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. |
[No book] |
[2]Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. |
[No book] |
[3]Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. |
[No book] |
[4]Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: |
[No book] |
[5]quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. |
[No book] |
[6]Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce. |
[No book] |
[7]Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. |
[No book] |
[8]Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. |
[No book] |
[9]Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. |
[No book] |
[10]Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. |
[No book] |
[11]Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. |
[No book] |
[12]Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? |
[No book] |
[13]Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. |
[No book] |
[14]Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis ! |
[No book] |
[15]Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo ! |
[No book] |
[16]Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas ! |
[No book] |
[17]Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus? |
[No book] |
[18]Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. |
[No book] |
[19]Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. |
[No book] |
[20]Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. |
[No book] |
[21]Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, |
[No book] |
[22]dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. |
[No book] |
[23]Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. |
[No book] |