«
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
[No book] [2]Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis.
[No book] [3]Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
[No book] [4]Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
[No book] [5]quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
[No book] [6]Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce.
[No book] [7]Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
[No book] [8]Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
[No book] [9]Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.
[No book] [10]Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
[No book] [11]Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
[No book] [12]Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum?
[No book] [13]Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
[No book] [14]Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !
[No book] [15]Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo !
[No book] [16]Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !
[No book] [17]Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus?
[No book] [18]Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
[No book] [19]Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
[No book] [20]Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
[No book] [21]Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
[No book] [22]dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
[No book] [23]Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top