[1]Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere ! [2]Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam: [3]sic qui facit per vim judicium iniquum. [4]Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum. [5]Est tacens qui invenitur sapiens: et est odibilis qui procax est ad loquendum. [6]Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum. [7]Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. [8]Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. [9]Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. [10]Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. [11]Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. [12]Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. [13]Sapiens in verbis seipsum amabilem facit: gratiæ autem fatuorum effundentur. [14]Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt. [15]Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est. [16]Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. [17]Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius: [18]qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! [19]neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit; similiter et quod non erat habendum. [20]Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet. [21]Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. [22]Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. [23]Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur. [24]Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam: personæ autem acceptione perdet se. [25]Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. [26]Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit. [27]Potior fur quam assiduitas viri mendacis: perditionem autem ambo hæreditabunt. [28]Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. [29]Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. [30]Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur: qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. [31]Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. [32]Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? [33]Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top