|
[1]Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. |
[No book] |
[2]Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. |
[No book] |
[3]Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. |
[No book] |
[4]Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur? |
[No book] |
[5]Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: |
[No book] |
[6]et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: |
[No book] |
[7]multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. |
[No book] |
[8]Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. |
[No book] |
[9]Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. |
[No book] |
[10]Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. |
[No book] |
[11]Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia. |
[No book] |
[12]Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. |
[No book] |
[13]Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. |
[No book] |
[14]Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. |
[No book] |
[15]Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. |
[No book] |
[16]Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. |
[No book] |
[17]Timentis Dominum, beata est anima ejus. |
[No book] |
[18]Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? |
[No book] |
[19]Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: |
[No book] |
[20]deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. |
[No book] |
[21]Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. |
[No book] |
[22]Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. |
[No book] |
[23]Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. |
[No book] |
[24]Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. |
[No book] |
[25]Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. |
[No book] |
[26]Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. |
[No book] |
[27]Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. |
[No book] |
[28]Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? |
[No book] |
[29]Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? |
[No book] |
[30]Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? |
[No book] |
[31]Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet? |
[No book] |