«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Patriarchal Greek NT (1904)
Patr
[1]Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. [No book]
[2]Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. [No book]
[3]Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. [No book]
[4]Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur? [No book]
[5]Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: [No book]
[6]et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: [No book]
[7]multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. [No book]
[8]Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. [No book]
[9]Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. [No book]
[10]Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. [No book]
[11]Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia. [No book]
[12]Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. [No book]
[13]Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. [No book]
[14]Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. [No book]
[15]Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. [No book]
[16]Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. [No book]
[17]Timentis Dominum, beata est anima ejus. [No book]
[18]Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? [No book]
[19]Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: [No book]
[20]deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. [No book]
[21]Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. [No book]
[22]Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. [No book]
[23]Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. [No book]
[24]Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. [No book]
[25]Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. [No book]
[26]Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. [No book]
[27]Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. [No book]
[28]Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? [No book]
[29]Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? [No book]
[30]Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? [No book]
[31]Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet? [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Ecumenical Patriarchate of Constantinople
Source: www.hagiascriptura.com
Top