|
[1]Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: |
[No book] |
[2]et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. |
[No book] |
[3]Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. |
[No book] |
[4]Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: |
[No book] |
[5]ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus præter te, Domine. |
[No book] |
[6]Innova signa, et immuta mirabilia. |
[No book] |
[7]Glorifica manum et brachium dextrum. |
[No book] |
[8]Excita furorem, et effunde iram. |
[No book] |
[9]Tolle adversarium, et afflige inimicum. |
[No book] |
[10]Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. |
[No book] |
[11]In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. |
[No book] |
[12]Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos. |
[No book] |
[13]Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. |
[No book] |
[14]Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. |
[No book] |
[15]Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ. |
[No book] |
[16]Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum. |
[No book] |
[17]Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. |
[No book] |
[18]Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, |
[No book] |
[19]secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. |
[No book] |
[20]Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior. |
[No book] |
[21]Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. |
[No book] |
[22]Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. |
[No book] |
[23]Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. |
[No book] |
[24]Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. |
[No book] |
[25]Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. |
[No book] |
[26]Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies. |
[No book] |
[27]Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. |
[No book] |
[28]Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem? |
[No book] |