[1]Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
[2]A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem.
[3]Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
[4]Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
[5]Nonne a ligno indulcata est aqua amara?
[6]Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis.
[7]In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus.
[8]Pax enim Dei super faciem terræ.
[9]Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te.
[10]Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum.
[11]Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico:
[12]etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria.
[13]Est enim tempus quando in manus illorum incurras:
[14]ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum.
[15]Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.
[16]Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius.
[17]Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam:
[18]et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem:
[19]a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
[20]In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus.
[21]Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
[22]Noli obliviscari, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
[23]Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
[24]In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.
[25]Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.
[26]Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum.
[27]Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum.
[28]Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus.
[29]Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.
[30]Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.
[31]Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem.
[32]Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus.
[33]In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
[34]Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem.
[35]Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
[36]Sine his omnibus non ædificatur civitas,
[37]et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient.
[38]Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur:
[39]sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.
|