|
[1]Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. |
[No book] |
[2]Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, |
[No book] |
[3]et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. |
[No book] |
[4]Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. |
[No book] |
[5]De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. |
[No book] |
[6]Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: |
[No book] |
[7]misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. |
[No book] |
[8]Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: |
[No book] |
[9]subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. |
[No book] |
[10]Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. |
[No book] |
[11]Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. |
[No book] |
[12]Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. |
[No book] |
[13]Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. |
[No book] |
[14]Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. |
[No book] |
[15]Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. |
[No book] |
[16]Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: |
[No book] |
[17]super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. |
[No book] |
[18]Justifica pusillum et magnum similiter. |
[No book] |