[1]SPONSUS. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. [2]Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. [3]Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. [4]Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis; mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium. [5]Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis. [6]Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. [7]Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. [8]Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. [9]Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. [10]Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. [11]Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. [12]Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. [13]Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. [14]Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis. [15]Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. [16]SPONSA. Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top