|
[1]Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam: |
[No book] |
[2]senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: |
[No book] |
[3]anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: |
[No book] |
[4]ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, |
[No book] |
[5]prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. |
[No book] |
[6]Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. |
[No book] |
[7]In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, |
[No book] |
[8]verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. |
[No book] |
[9]Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, |
[No book] |
[10]non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. |
[No book] |
[11]Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, |
[No book] |
[12]erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, |
[No book] |
[13]exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: |
[No book] |
[14]qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. |
[No book] |
[15]Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. |
[No book] |