[1]Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. [2]Dixitque angelus: Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. [3]Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus. [4]Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. [5]Anna autem sedebat secus viam, quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. [6]Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus. [7]Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. [8]Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum: scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. [9]Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via: et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat. [10]Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere: et data manu puero, occurrit obviam filio suo. [11]Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio. [12]Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. [13]Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui. [14]Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi. [15]Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit. [16]Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum. [17]Dicebatque Tobias: Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me: et ecce ego video Tobiam filium meum. [18]Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus, et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris: sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo: [19]et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat. [20]Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis, quæ circa illum ostenderat Deus. [21]Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top