[1]Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
[2]quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam.
[3]Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum:
[4]quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
[5]Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
[6]Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
[7]Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
[8]Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
[9]Ego autem, et anima mea in eo lætabimur.
[10]Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
[11]Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
[12]Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
[13]Luce splendida fulgebis: et omnes fines terræ adorabunt te.
[14]Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt:
[15]nomen enim magnum invocabunt in te.
[16]Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te.
[17]Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
[18]Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
[19]Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
[20]Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
[21]Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
[22]Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur: et per vicos ejus, Alleluja cantabitur.
[23]Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
|