[1]Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater. [2]Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi. [3]Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet. [4]Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua: ut, dum adhuc vivo, recipias eam. [5]Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum, stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum. [6]Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis? [7]At ille respondit: Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei: Nosti viam, quæ ducit in regionem Medorum? [8]Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum: qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis. [9]Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo. [10]Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum. [11]Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper. [12]Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video? [13]Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris. [14]Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam. [15]Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te. [16]Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo, aut de qua tribu es tu. [17]Cui Raphaël angelus dixit: Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat? [18]Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius. [19]Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. [20]Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. [21]Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum. [22]Tunc paratis omnibus, quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul. [23]Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis. [24]Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum. [25]Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum. [26]Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum. [27]Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos. [28]Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top