[1]Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam. [2]Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. [3]Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. [4]Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo jungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. [5]Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes, quæ ignorant Deum. [6]Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. [7]Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ, quæ in eis sunt. [8]Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. [9]Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. [10]Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. [11]Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. [12]Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam. [13]Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei: [14]Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. [15]At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. [16]Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, [17]et dixerunt: Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus. [18]Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. [19]Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te: et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra. [20]Statimque præcepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret. [21]Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia, quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. [22]Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. [23]Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se. [24]De omnibus autem, quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quæ supererat post obitum eorum, Tobiæ dominio deveniret.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top