[1]Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, [2]et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. [3]Ab hac ut recessit injustus, in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit. [4]Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. [5]Hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. [6]Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim, [7]quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. [8]Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent. [9]Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. [10]Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas; et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum, honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. [11]In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. [12]Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. [13]Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum; descenditque cum illo in foveam, [14]et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant; et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam. [15]Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant. [16]Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. [17]Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili, et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem; [18]transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. [19]Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum; [20]et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: [21]quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top