«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta OT
PesOT
[1]Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex; [No book]
[2]sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. [No book]
[3]Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator hæc omnia constituit. [No book]
[4]Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis; [No book]
[5]a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri. [No book]
[6]Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire. [No book]
[7]Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur. [No book]
[8]Iterum autem nec his debet ignosci. [No book]
[9]Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? [No book]
[10]Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ. [No book]
[11]Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ; [No book]
[12]reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur; [No book]
[13]et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis, [No book]
[14]aut alicui ex animalibus illud comparet: perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quæ in illo est perliniens; [No book]
[15]et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro, [No book]
[16]ne forte cadat; prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. [No book]
[17]Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est. [No book]
[18]Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat. [No book]
[19]Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top