|
[No book] |
[1]Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. |
[No book] |
[2]Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. |
[No book] |
[3]Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, |
[No book] |
[4]ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. |
[No book] |
[5]Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt. |
[No book] |
[6]Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. |
[No book] |
[7]Benedictum est enim lignum per quod fit justitia; |
[No book] |
[8]per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. |
[No book] |
[9]Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus; |
[No book] |
[10]etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur. |
[No book] |
[11]Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. |
[No book] |
[12]Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum; et adinventio illorum corruptio vitæ est: |
[No book] |
[13]neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. |
[No book] |
[14]Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum; et ideo brevis illorum finis est inventus. |
[No book] |
[15]Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. |
[No book] |
[16]Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. |
[No book] |
[17]Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine. |
[No book] |
[18]Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. |
[No book] |
[19]Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. |
[No book] |
[20]Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. |
[No book] |
[21]Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. |
[No book] |
[22]Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant. |
[No book] |
[23]Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes, |
[No book] |
[24]neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat; |
[No book] |
[25]et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum, |
[No book] |
[26]Dei immemoratio, animarum inquinatio. Nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. |
[No book] |
[27]Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. |
[No book] |
[28]Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. |
[No book] |
[29]Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. |
[No book] |
[30]Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. |
[No book] |
[31]Non enim juratorum virtus, sed peccantium pœna, perambulat semper injustorum prævaricationem. |