[1]Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
[2]Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
[3]et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace;
[4]et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
[5]In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
[6]Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
[7]Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
[8]Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
[9]Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
[10]Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
[11]Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
[12]Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
[13]Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
[14]et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
[15]Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
[16]Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
[17]Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum.
[18]Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
[19]Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.
|