|
[1]O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. |
[No book] |
[2]Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. |
[No book] |
[3]Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. |
[No book] |
[4]Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. |
[No book] |
[5]Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. |
[No book] |
[6]Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. |
[No book] |
[7]Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit; |
[No book] |
[8]senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, |
[No book] |
[9]et ætas senectutis vita immaculata. |
[No book] |
[10]Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. |
[No book] |
[11]Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. |
[No book] |
[12]Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. |
[No book] |
[13]Consummatus in brevi, explevit tempora multa; |
[No book] |
[14]placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, |
[No book] |
[15]quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. |
[No book] |
[16]Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. |
[No book] |
[17]Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. |
[No book] |
[18]Videbunt, et contemnent eum; illos autem Dominus irridebit. |
[No book] |
[19]Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit. |
[No book] |
[20]Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. |
[No book] |