«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta OT
PesOT
[1]Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. [No book]
[2]Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis; [No book]
[3]dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. [No book]
[4]Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore; [No book]
[5]ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. [No book]
[6]Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. [No book]
[7]Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis; et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. [No book]
[8]Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? [No book]
[9]Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, [No book]
[10]et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus; [No book]
[11]aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem; commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius; [No book]
[12]aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: [No book]
[13]sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. [No book]
[14]Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt; [No book]
[15]quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. [No book]
[16]Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. [No book]
[17]Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini; quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. [No book]
[18]Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. [No book]
[19]Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum; [No book]
[20]sumet scutum inexpugnabile æquitatem. [No book]
[21]Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. [No book]
[22]Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. [No book]
[23]Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. [No book]
[24]Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top