[1]Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. [2]Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. [3]Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei; sed et omnium Dominus dilexit illam. [4]Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. [5]Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia? [6]Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex? [7]Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. [8]Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. [9]Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. [10]Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis; [11]et acutus inveniar in judicio; et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: [12]tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. [13]Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. [14]Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ. [15]Timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. [16]Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. [17]Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, [18]et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. [19]Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. [20]Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. [21]Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis:
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top