[1]Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro,
[2]decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
[3]Et ego natus accepi communem aërem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
[4]In involumentis nutritus sum, et curis magnis:
[5]nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
[6]Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
[7]Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ;
[8]et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
[9]Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
[10]Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
[11]Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
[12]et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
[13]Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
[14]Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
[15]Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur, quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
[16]In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
[17]Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
[18]initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
[19]anni cursus, et stellarum dispositiones,
[20]naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
[21]Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
[22]Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
[23]humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
[24]Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam.
[25]Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit;
[26]candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
[27]Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
[28]Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
[29]Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.
[30]Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.
|